monumenta.ch > Plinius > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 59
{XXIX} capitis dolores sedat rosaceo admixto. verrucas cum sale tollit sucus e folio, unde nostri verrucariam herbam appellavere, aliis cognominari effectibus digniorem. namque et serpentibus et scorpionibus resisit ex vino aut aqua mulsa, ut Apollophanes et Apollodorus tradunt. folia infantium destillationibus, quod siriasim vocant, inlita medentur, item contractionibus, etiam si id comitaliter accidat. decocto quoque foveri os saluberrimum est. potum id pellit taenias et renium harenas. si cuminum adiciatur, calculos frangit. decoqui cum radice oportet, quae cum foliis et hircino sebo podagris inlinitur.